monumenta.ch > Plinius > sectio 232

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 2, 234
{CVI} marinas tardius gelari, celerius accendi; hieme mare calidius esse, autumnale salsius; omne oleo tranquillari, et ob id urinantes ore spargere, quoniam mitiget naturam asperam lucemque deportet; nives in alto mari non cadere; cum omnis aqua deorsum feratur, exilire fontes atque etiam in Aetnae radicibus, flagrantis in tantum, ut quinquagena, centena milia passuum harenas flammarum globo eructet. namque et ignium, quod est naturae quartum elementum, reddamus aliqua miracula, sed primum ex aquis. In urbe Commagenes Samosata stagnum est emittens limum - maltham vocant - flagrantem. cum quid attigit solidi, adhaeret; praeterea tactu et sequitur fugientes. sic defendere muros oppugnante Lucullo; flagrabat miles armis suis. aquis et accenditur; terra tantum restingui docuere experimenta. similis est natura naphthae. ita appellatur circa Babylonem et in Austacenis Parthiae profluens bituminis liquidi modo. huic magna cognatio ignium, transiliuntque in eam protinus undecumque visam. ita ferunt a Medea paelicem crematam, postquam sacrificatura ad aras accesserat, corona igne rapto. verum in montium miraculis ardet Aetna noctibus semper tantoque aevo materia ignium sufficit, nivalis hibernis temporibus egestumque cinerem pruinis operiens. nec in illo tantum natura saevit exustionem terris denuntians: flagrat in Phaselitis mons Chimaera, et quidem inmortali diebus ac noctibus flamma; ignem eius accendi aqua, extingui vero terra aut fimo Cnidius Ctesias tradit. eadem in Lycia Hephaesti montes taeda flammante tacti flagrant, et adeo ut lapides quoque rivorum et harenae in ipsis aquis ardeant, aliturque ignis ille pluviis; baculo si quis ex iis accenso traxerit sulcum, rivos ignium sequi narrant. flagrat in Bactris Cophanti noctibus vertex.